ANTOLOGÍA POÉTICA DEFINITIVA OPCIÓN B

 

Antología definitiva  de textos latinos.


NOTA BENE.

Se han corregido los siguientes detalles del texto  inicialmente publicado en este blog:

1-Sustitución de "CANIS" por "VACCA" en el título de la Fábula V de Fedro.

2-Inclusión de "Orci" en el verso 16 del poema III de Catulo.

3-Introducción de una coma en "Vivamus , mea Lesbia, . . ." en el verso inicial del poema V de Catulo.

4-Corrección de "Cnosi autroque" por " Cnosia utroque" en el verso 10 del poema de Propercio.

5-Colocación de mayúsculas después de todo punto en "Amores" de Ovidio y en "Eneida" de Virgilio.


T. MACCIVS PLAVTVS.MENAECHMI(31 vv.)

PROLOGVS

Apporto vobis Plautum, linguā non manu,                          3

quaeso ut benignis accipiatis auribus.

Nunc argumentum accipite atque animadvertite.           5

[...]

Mercator quidam fuit Syracusis senex.                                17

Ei sunt nati filii gemini duo,

ita formā simili pueri, ut mater sua

non internosse posset quae mammam dabat,                 20

neque adeo mater ipsa quae illos pepererat.

[...]

Postquam iam pueri septuennes sunt, pater                    24

oneravit navem magnam multis mercibus.                         25

Imponit geminum alterum in navem pater,

Tarentum avexit secum ad mercatum simul;

illum reliquit alterum apud matrem domi.

Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit;

mortales multi, ut ad ludos, convenerant.                          30

Puer inter homines ibi aberravit a patre.

Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,

is puerum tollit avehitque Epidamnum.

Pater eius autem postquam puerum perdidit,

animum despondit, eāque is aegritudine                            35

paucis diebus post Tarenti emortuu ’st.

[...]

Epidamniensis ille, quem dudum dixeram,                         57

adoptat illum puerum surrepticium                                       60

sibi filium, eique uxorem dotatam dedit,

eumque heredem fecit, cum ipse obiit diem.

[...]

Is illic habitat geminus surrepticius.                                        68

Nunc ille geminus, qui Syracusis habet,

hodie in Epidamnum veniet cum servo suo                        70

hunc quaeritatum geminum germanum suum.

Haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula:

quando alia agetur, aliud fiet oppidum.

 

 

PHAEDRVS(38 vv.)

Liber I

IV. CANIS PER FLUVIUM CARNEM FERENS

Amittit merito proprium qui alienum appetit.

Canis, per fluvium carnem cum ferret, natans

lympharum in speculo vidit simulacrum suum;

aliamque praedam ab altero ferri putans

eripere voluit. Verum decepta aviditas

et quem tenebat ore dimisit cibum,

nec quem petebat adeo potuit tangere.

 

V. VACCA ET CAPELLA, OVIS ET LEO

Numquam est fidelis cum potente societas.

Testatur haec fabella propositum meum.

Vacca et capella et patiens ovis iniuriae

socii fuere cum leone in saltibus.

Hi cum cepissent cervum vasti corporis,

sic est locutus partibus factis leo:

'Ego primam tollo nominor quia rex leo;

secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;

tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;

malo adficietur si quis quartam tetigerit'.

Sic totam praedam sola improbitas abstulit.

 

XIII. VULPES ET CORVUS

Cum de fenestrā corvus raptum caseum

comesse vellet, celsā residens arbore,

vulpes invidit, deinde sic coepit loqui:

'O qui tuarum, corve, pinnarum est nitor!

Quantum decoris corpore et vultu geris!

Si vocem haberes, nulla prior ales foret!'

At ille stultus, dum vult vocem ostendere,

lato ore emisit caseum; quem celeriter

dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.

Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.

 

XXIV. RANA RUPTA ET BOS

Inops, potentem dum vult imitari, perit.

In prato quondam rana conspexit bovem,

et tacta invidiā tantae magnitudinis

rugosam inflavit pellem. Tum natos suos

interrogavit an bove esset latior.

Illi negarunt. Rursus intendit cutem

maiore nisu, et simili quaesivit modo,

quis maior esset. Illi dixerunt 'bovem'.

Novissime indignata, dum vult validius

inflare sese, rupto iacuit corpore.

 

 

C. VALERIVS CATVLLVS (37 vv.)

V. AD LESBIAM

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,

rumoresque senum severiorum

omnes unius aestimemus assis!

soles occidere et redire possunt:

nobis cum semel occidit brevis lux,

nox est perpetua una dormienda.

da mi basia mille, deinde centum,

dein mille altera, dein secunda centum,

deinde usque altera mille, deinde centum.

dein, cum milia multa fecerimus,

conturbabimus illa, ne sciamus,

aut ne quis malus invidere possit,

cum tantum sciat esse basiorum.

 

XIII. AD FABULLUM

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me

paucis, si tibi di favent, diebus,

si tecum attuleris bonam atque magnam

cenam, non sine candidā puellā

et vino et sale et omnibus cachinnis.

haec si, inquam, attuleris, venuste noster,

cenabis bene; nam tui Catulli

plenus sacculus est aranearum.

sed contra accipies meros amores

seu quid suavius elegantiusve est:

nam unguentum dabo, quod meae puellae

donarunt Veneres Cupidinesque,

quod tu cum olfacies, deos rogabis,

totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

 

LXXXV

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.

     nescio, sed fieri sentio et excrucior.

 

LXXXVII. AD LESBIAM

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam

     vere, quantum a me Lesbia amata mea est.

nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,

     quanta in amore tuo ex parte reperta meā est.

 

XCII. AD LESBIAM

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam

     de me: Lesbia me dispeream nisi amat.

Quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam

     assidue, verum dispeream nisi amo.

 

III. FLETUS PASSERIS LESBIAE

 

Lugete, o Veneres Cupidinesque

et quantum est hominum venustiorum:

passer mortuus est meae puellae,

passer, deliciae meae puellae,

quem plus illa oculis suis amabat.

Nam mellitus erat  suamque norat

ipsam tam bene quam puella matrem

nec sese a gremio illius movebat,

sed circumsiliens modo huc modo illuc

ad solam dominam usque pipiabat.

Qui nunc it per iter tenebricosum

illuc unde negant redire quemquam.

At vobis male sit, malae tenebrae

Orci ,quae omnia bella devoratis;

tam bellum mihi passerem abstulistis.

O factum male¡, o miselle passer¡

tuā nunc operā meae puellae

flendo turgiduli rubent ocelli.

 

 

 

 

 

 

P. OVIDIVS NASO.(46vv.)

AMORES I.IX

Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido;

    Attice, crede mihi, militat omnis amans.

Quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas.

    Turpe senex miles, turpe senilis amor.

Quos petiere duces animos in milite forti,                           5

    hos petit in socio bella puella viro.

Pervigilant ambo; terrā requiescit uterque,

     ille fores dominae servat, at ille ducis.

[...]

quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis                     15

    et denso mixtas perferet imbre nives?

Mittitur infestos alter speculator in hostes;

    in rivale oculos alter, ut hoste, tenet.

Ille graves urbes, hic durae limen amicae

    obsidet; hic portas frangit, at ille fores.                            20

[...]

ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;              41

    mollierant animos lectus et umbra meos.

Inpulit ignavum formosae cura puellae

    iussit et in castris aera merere suis.

Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.                              45

    Qui nolet fieri desidiosus, amet!

 

TRISTIA I.III

Cum subit illius tristissima noctis imago,

     quae mihi supremum tempus in urbe fuit,

cum repeto noctem, quā tot mihi cara reliqui,

     labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.

Iam prope lux aderat, quā me discedere Caesar                              5

     finibus extremae iusserat Ausoniae.

Nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:

     torpuerant longā pectora nostra morā.

Non mihi servorum, comitis non cura legendi,

     non aptae profugo vestis opisve fuit.                                              10

Non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus

vivit et est vitae nescius ipse suae.

Ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,

     et tandem sensus convaluere mei,

alloquor extremum maestos abiturus amicos,                  15

     qui modo de multis unus et alter erat.

Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,

     imbre per indignas usque cadente genas.

Nata procul Libycis aberat diuersa sub oris,

     nec poterat fati certior esse mei.                                       20

Quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,

     formaque non taciti funeris intus erat.

Femina virque meo, pueri quoque funere maerent,

     inque domo lacrimas angulus omnis habet.

Si licet exemplis in parvis grandibus uti,                                               25

     haec facies Troiae, cum caperetur, erat.

 

 

Q. HORATIVS FLACCVS(32 vv.)

Carm. II, X

Rectius vives, Licini, neque altum
semper urgendo neque, dum procellas
cautus horrescis, nimium premendo
     litus iniquum.

Auream quisquis mediocritatem                             5
diligit, tutus caret obsoleti
sordibus tecti, caret invidendā
     sobrius aulā.

Saepius ventis agitatur ingens
pinus et celsae graviore casu                                    10
decidunt turres feriuntque summos
     fulgura montis.

Sperat infestis, metuit secundis
alteram sortem bene praeparatum       
pectus. Informis hiemes reducit                                              15
     Iuppiter, idem

summovet. Non, si male nunc, et olim
sic erit: quondam citharā tacentem
suscitat Musam neque semper arcum
     tendit Apollo.                                                             20

Rebus angustis animosus atque
fortis appare; sapienter idem
contrahes vento nimium secundo
     turgida vela.

Carm. I, XI

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi

finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios

temptaris numeros. Ut melius quidquid erit pati!

Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,

quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare               5

Tyrrhenum: sapias, vina liques et spatio brevi

spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida

aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.

 

 

SEXTVS PROPERTIVS (24 vv.)

Liber II, 12

El dios Amor

Quicumque ille fuit, puerum qui pinxit Amorem,
    nonne putas miras hunc habuisse manus?
Is primum vidit sine sensu vivere amantīs1,
    et levibus curis magna perire bona.
Idem non frustra ventosas addidit alas,                                                              5
    fecit et humano corde volare deum:
scilicet altern
ā quoniam iactamur in undā,
    nostraque non ullis permanet aura locis.
Et merito hamatis manus est armata sagittis,
    et pharetra ex umero Cnosia utroque iacet:                                  10
ante ferit quoniam, tuti quam cernimus hostem,
    nec quisquam ex illo vulnere sanus abit.
In me tela manent, manet et puerilis imago:
    sed certe pennas perdidit ille suas;
evolat heu nostro quoniam de pectore nusquam,                          15
    assiduusque meo sanguine bella gerit.
Quid tibi iucundum est siccis habitare medullis?
    Si pudor est, alio traice tela tua!
Intactos  isto satius2temptare veneno:
    non ego, sed tenuis vapulat umbra mea.                                        20
Quam3 si perdideris, quis erit qui talia cantet,
    (haec mea Musa levis gloria magna tua est),
qui caput et digitos et lumina nigra puellae,
    et canat ut soleant molliter ire pedes?

NOTAS: 1. amantīs = amantes | 2. satius = satiusest | Quam: falso relativo (relativo coordinativo)

 

 

P. VERGILIVS MARO (33 vv.)

Aen. I, 1-7

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris

Italiam, fato profugus, Laviniaque venit

litora, multum ille et terris iactatus et alto

vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram;

multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,               5

inferretque deos Latio, genus unde Latinum,

Albanique patres, atque altae moenia Romae.

 

Aen. II

fracti bello fatisque repulsi

ductores Danaum tot iam labentibus annis

instar montis equum divinā Palladis arte                             15

aedificant, sectāque intexunt abiete costas;

votum pro reditu simulant; ea fama vagatur.

Huc delecta virum sortiti corpora furtim

includunt caeco lateri penitusque cavernas

ingentis uterumque armato milite complent.                    20

 

nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas.                        25

Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu;

panduntur portae, iuvat ire et Dorica castra

desertosque videre locos litusque relictum:

hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles;

classibus hic locus, hic acie certare solebant.                     30

 

Dividimus muros et moenia pandimus urbis.

Accingunt omnes operi pedibusque rotarum                     235

subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo

intendunt; scandit fatalis machina muros

feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae

sacra canunt funemque manu contingere gaudent;

illa subit mediaeque minans inlabitur urbi.                         240

O patria, o divum domus Ilium et incluta bello

moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae

substitit atque utero sonitum quater arma dedere;

instamus tamen immemores caecique furore

et monstrum infelix   sacratā sistimus arce.                          245

 

 

Comentarios

Entradas populares de este blog